- GISILBERTUS
- GISILBERTUSComes mansuariae, ex partibus Caroli Calvi stetit, atque ex Ermengarda, Lotharii Imp. filia, quam rapuerat, Raginerum I. et Ricuinum I. genuit; E' quibus iste Ardennae Comes, ex filiis Ottone et Ricuino II. aliquos primorum Lotharingiae sup. Ducum totamqueve familiam Limburgiam et Lucenburgiam, cuius rami in Belgium et Germaniam protensi sunt, ac nostro demum saeculo exaruêre, prosevit: Ille autem Hasbaniae et Hainaci Dux, pater fuit Gisilberti, celebris Lotharingiae Ducis, quem cum Carolus Simplex peulisset, restituit socer, Henricus Auceps Imp. Sed postea rebellem affinis Otto I. praelio occidit A. C. 939. Plura vide infra in voce Raginerus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.